# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.9-3

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 2, Question 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/1.9-3

Sed dicit aliquis posse quidem fieri ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitalem, atque ideo Christi membris annumeratus inhæreat: scd fieri non posse fit prophetiam habeat, et non habeat charitatem; nihil enim est homo habens prophetiam sine charitate. ita fortasse, quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat habens animam; sed quia nibil esset, si inveniri posset. Sic etiam dici potest, Si curpus liguram hahcat, colorem non habcat, videri nOn potest: non quia est corpus cui desit color; sed quia si esset, cerni non posset. Ita fortasse dictum estquod si quis habeat prophetiam, et charitatem non habeat, nihil cst: non quia potest in quoquam esse prophetia sinc charitate; sed quia si esset, prodesse non posset. Opus est igitur ad solvendam istam quastionem, ut ostendamus aliqucm reprobum hoc donum hahuisse prophetiae: quod si ncminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamen ille etiam Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicio esse damnatum: et tamen prophetiam habcbat; et quia charitas ei deerat, incrat voluntas maledicendi populo Israel, quam hostis pretio comparavcrat, qui eum ad maledicendum mercede conduxcrat; dono tamen illo prophetandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus (Num. XXII-XXIV). Nec verba illa parum attestantur huic sententiæ, quæ in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa dic, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus1, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus: quibus tamen dicturus est, Non novi vos; recedite a me, eperarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23). Non enim eos menlieutes putamus ista dicturos in i:lo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus, dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophelavimus, cum sint improbi et reprobi: non autem poterunt dicere, Dilectionem quam mandasti, tenuimus. Nam si dicenl1, non eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscetur, inquit, quia discipuli mei catis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35).

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
