# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 2.21-42

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, 2.21 to 2.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/2.21

præsentibus scientia, quæ eisdem rebus futuris crat præscientia: et cum ca quæ præscientia erat prius, postea scientia fiat in Dco, admittit mutabilitatem et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nee ulia ei parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet ergo ut non dicamus præscientiam Dei, scd tantummodo scientiam: quæramus ct hoc quomodo. Non eniin scientiam solemus dicere in no bis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus; eum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id cum volumus rccolamus. Quod si ita in Dco est, ut possit proprie dici, Intelligit et intellexit, sentit et sensit; admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est. Et tamen et scit Deus, et præscit Deus ineffabili modo: sic eum et pænitet ineffabili modo. Cum enim scicntia Dci longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: et hæc quidem humana talis est, at dicat de illa Apostolus ctiam, Scientia destruetur (1 Cor. XIII, 8); quod nullo modo recte de scientia Dei dici potest. Sic et ira bominis turbida est et non sine eruciatu animi: ira vcro Dei, de qua dicitur in Evangelia, Sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36); et Apostolus, Revelatur enim iro Dei de coelo auper onmem in,. pietatem (Rom. I, 18); illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili æquitate vindictam. Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miserium, uade etiam in latina lingna nomen accepit: nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, scd etiam nere cum flentibus hortatur Apostolus (ld. XII, 15). Quis autem sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non line peste livoris intelligi.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
