Latin
3.38 to 3.54
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 3.38-54
Unproofread scanNot analysed yet
non mirum est quod Scriplura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento cjus qui transfigurat se velut augelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiæ (II Cor. XI, i 4, 15). Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Sauli vera praidicla sunt; potest et illud luirum videri, quomodo dæmones agnoverint Christum (Matth. vit, 29), quem Judai non agnoscebant. Cum enim vu. t Deus etiam pcr intimos infernosque spiri- IUS aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non iucongiuum, ut omnipotens et justus ad eorum pœnam, quibus ista prædicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat prænoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum' suorum etiam spii itibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut qued audiunt ab Augelis, prænuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius k in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. xvi, 17). Miscent tamen isti fallacias, ct verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine prænuntiant. Et forte hoc cst quod cum illa imago Samuclis Saülem prædiceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominusinter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam iii requie-constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc. ivi, 26). Aut si propterea Samuel Sauli dixit, Mecumeris, ut nonad æqualitatem felicitatis. sed ad parem conditionem mortis referatur, qnod uterque bomo fuerit, et uterque mor! potuerit, jamque mortuus mortem vio prænuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumqne intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, qua: vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac viia migraverit, magicis carminibus cvocatam vivorum apparere conspectibus, et'ram corporis lineamente gestantem, ut non solum videri valcat, sed et agnosci- Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summæ legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolieo ritu facta intelligatur.