# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 3

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/3

Longum est percurrere calena, et sunt innumerabilia quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appeliari quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint: nec tamch frustra cadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia hæc cognita quæ in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam. Cum cniin dempsero de humana scientia mutabilitatem, et transitas quosdam a cogitatione in cogitationem, cum recoliums, ut cernamus animo quod in contuitu ejus paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus; unde etiam es parte dicit esse Apostolus nostram scientiam ( I Cor. xit, 9): cum ergo hæc cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussæ veritatis una atque æterna contemplatione cuncta lustrantis1; imo non reliquero, non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero; insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen, ex eo quod sciendo aliquui non latct hominem, potuit esse rei utrique commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit, AGi quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum ( Id. XII, 8): in Deo autem nimirum non sunt hæc duo, sed unum. Et in hominibus quidcm hæc ita discerni probabilitcr solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensiLus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam profeiat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur. QuoJ sane si ita est, ut nomen scientiæ rebus quas per fensus corporis experimur, deputatum sit; nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per se ipsum ex corpore et anima constat, sicut homo. Sed melius dicitur aliam esse scientiam Dcl, et non ejusdem generis, cujus ista est quae hominum dicitur: sicut etiam idipsum quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum dictum est quia stetit in synagoga deorum (Psal. LXXXI, i). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis dotraho turbulentum motum, ut remaneat vindictæ vigor; atque ita utcumque assurgo in notitiam illias qua appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem, cum eo quem miseraris. participatæ miseriæ 2, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi et a miseria liberandi, insinuatur divin.c misericordiæ qualiscumque cognitio. Zelum quoque Dei non repudicmus et asperuemur, cum scriptum invenimus1: sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi; remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
