# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 44

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 2, In cæteras quæstiones quinque vel sex a Simliciano ropositas ex libris Regum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/44

PRÆFATIO. Sais jam de Apostolo me ad propositarcspondisse existimo: nunc ad ea quæ de libris Regnorum rcquisisti aliud volumen aggrediar; quæ, sicut muta ct propc omnia veterum Librorum, figuratiora sunt, ct mysteriorum velaminibus involuta. Quamvis autem ex eoquod transierimus ad Christum, auferatur velamen ( II Cor. III, 16): tamen vedemus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I. Velamen quippe omni modo intercludit aspertum; ænigma vero, tauquam pcr speculum, sicut idem apostolus ait, Videmus nunc per speculum et in ænigmate (I Cur. XIII, 12), nec evidentissimam detegit speciem, nec prorsus ohlegit veritatem. Aggrediarergo1 ct ista, duce Domino, tuis potius sublevatus orationibus, quam jussionibus aggravatus. Præsertim quia ex epistola tua non hoc it! intellexi quærere, quid hæc in prophetia significent: in quo revera obtemperare mihi esset difficillimum; quia et de lota eorumdem contextione librorum ducenda esset intentio, et si esset promptior intellectus, magnitudo tamen opcris impediret; quæ si subeunda est, prolixius otium (empusquc fla.gital: sed nunc ipsas rerum proprietates gestarum, quæ his verbis quorum a te facta commemoratio est, significantur, quomodo intelligerem nosse dignatus es et meis litteris aperiri.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
