# De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 72

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, Book 2, QUÆST. VI. — De spiritu mendacii misso ad decipiendum Achab. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-diversis-quaestionibus-ad-simplicianum/72

De spiritu vero mendacii 1, per quem deceptus ess Achab (III Reg. XXII, 20-23), hoc intelligamus, quod jam superius satis aperte tractatum arbitror: Deum scilicet omnipotentem et justum distributorem poonarum præmiorumque pro meritis, uon solum bonis et sanctis ministris uti ad opera congrua, sed etiam malis ad opera digna; cum illi pro sua perversa cupiditate I nocere appetant, sinautur autem tantum quantum ille judicat, qui omnia in mensura et pondere ct uumero disponit ( Sap. XI, 21). Dixit autem huc Michæas propheta quomodo sibi fuerit demonstratum. Occulta eniin res et nimis secreta ita demonstratur prophetis, sicut potest capere sensus bu. manus, cum etiam rerum imaginibus in revelatione tanquam verbis instruitur. Nam quomodo Deus hæc agat, ubique totus ac semper præsens; et quomodo ejus simplicem et incommutabilem æternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem Dco creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferiorum temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes præsentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moyeantur sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur æterna lege. qua universitas regitur, vincti atque constricti, vel sinentem Deum operiri, vel cedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum cst'. Ycreor autem ne ista ipsa quæ sunt a me dicta, et non satisfecerint exspectationi, et taedio fuerint gravitati tuæ; quandoquidem cum tu ex omnibus quæ interrogasti, unum a me libellum mitti velles, ego duos Iibros eosdemque longissimos misi, et fortasse quæstionibus uiis nequaquam diligenter expediteque respondi. Quamobrem preces tuas pro erratis meis multas et assiduas peto fieri: sententiam vero de hoc opere tuam brevissimam, sed gravissimam flagito; et dum sit verissima, severissimam non recuso.

---

Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa038/stoa0040.stoa038.opp-lat1.xml.
