Latin
Book 1, Chapter 13
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14)? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis animum per aures carne:. ! illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud sc manens integra, formam vocis qua sc insinuet auribus, sine aliqua labe suæ mutationis assumit: ita Verbum Dei non commutatum, earo tamen factum est, ut habitaret in nohis.