Latin
Book 1, Chapter 3
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Res ergo aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ quibus utendum, aliæ quae fruuntur et utuntur. Illæ quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire, atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimuret utimur, inter utrasque constituti, si cis auibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur, vel etiam revocemur, inferiorum amore præpediti.