Latin
Book 1, CAIUT XXXII. — Deus homine quomodo utatur
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque sic utitur ut nos a nam nos res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam justus est, non impune sumus mali; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summo ac primitus cst, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui eat, misit me ad vos (Exod. III, 14). Ut cætera quæ sunt, ct nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint I, in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad ejus, aed ad nostram utilitatem refertur, ad ejus autem tantummodo bonitatem. Cujus autem nos miseremur, et cui consulimus, ad ejus quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur; sed nescio quomodo etiam nostra fit• consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Hæc autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicern in ipso perfruamur.