Latin
Book 1, Chapter 37
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
Asserendo cnim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quæ illi sententiæ contexere nequeat: quæ si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturæ inciPiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere sivcrit, evertetur ex co. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 7); titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisquc ceciderit, a charitate etiam necesse est cadat; non enim potest diligero quod esse non credit: porro si et credit et diligit, bene agendo al præceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut ctiam speret se ad id quod diligit esse venturum. Itaque tria hæc sunt, quibus ct scicntia omnis et prophetia militat, fides, spes, charitas.