Latin
Book 1, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum ille unus cogitatur dcorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in coelo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quæ ad corporis sensum, partim eis quoe ad animi intelligentiam pertinent; illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum coelum, aut quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum, Deum dcorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imagiuantur, idque vel infinitum, vel ea forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si cam cætcris anteponunt. Quod si unum Deum deorum csse non putant, et potius multos aut innumerabiles æqualis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. illi autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus eliam et spiritualibus, omnibus mutabilibus præferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod cæteris rebus omnibus anteponunt.