# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.12.18

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.12.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.12.18

Et ex ambiguo linguæ præcedentisplerumque interpres salltur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aHena est: sicut quiJjm codit es habent, Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem; o£ὺς enim ct acutum apud Græcos, et velocem significat. Ille ergo vidit sententiam, qui transtulit; Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3); ille autem alius ancipiti signo in aliam partem I'aptus erravit. Et talia quidem non obscura, sed falsa sunt: quorum alia conditio est; non enim-intelligendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est cHam illud, quoniam μόσχος græce vitulus dicitur, μοσχεύματα quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consi qnentibus verbis: namque, Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas (Sap. IV, 3), convenientius dicitur quam, vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam caetera contexta custodiunt.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
