Latin
Book 2, Chapter 20
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.20.30
Unproofread scanNot analysed yet
Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vet ad colendam sicuti Deum creaturam partemve ullam creaturae; vel ad consultationes et pacta quædam significationum cum dxmonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetæ. Ex quo genere suut, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturæ atque remedia, quæ medicorum quoque disciplina condemnat, sive in præcantationibus, sive in quibusdam notis quos characteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis atque illigandis, vel etiam aptandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut etiam manifestas; quæ mitiore nomine physica vocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse videantur: sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum libi dicitur singultienti, ut dextera manu sinistrum pollicem teneas.