# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.28.43

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.28.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.28.43

De utilitate autem historiae, ut omittam Græcos, quantam noster Ambrosius quæstionem solvit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus; qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et prædicare coguntur, de Platonis lihris cum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum Domini Platonem fuisse, negari non potest! Nonne memoratus episcopus, considerata!; istoria gentium, cum reperisset Platonem Jeremiæ temporibus profectum fuissc in Ægyptum, ubi propheta ille tunc erat (a), probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Jcremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribcre quae jure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebræorum, in qua unius Ici cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse qurccumque bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Jesum Christum, quod dementissimum est credere.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
