Latin
Book 2, Chapter 28
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.28.44
Unproofread scanNot analysed yet
Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est; quia jam quæ transierunt, ncc infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor ct administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fidcliter atque utiliter; libri autem aruspicum, et quaeque similes litteræ, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide.