# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.3.4

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.3.4

Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad cæteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis ejus quem volumus per hoc signum voluntatis nostræ participem facere. Et quidam motu manuum pleraque significant: et histrioncs omnium membronim motibus dant signa quaedam screntibus, et cum oculis eorum quasi fabulantur; et vexilla draconesque militares per oculos insinuant voluntatem ducum ct suni hæc omnia quasi quædam verba visibilia. Ad aures autem quæ pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis maxime. Nain ct tuba, et tibia, et cithara, dant p!erumque non solum suavem, sed etiam significanlem sonum. Sed hæc omnia signa, verbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quæcumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes rjus, signum aliquod dedit (Joan. XII, 5 et 7); et Sacramento corporis ct sanguinis sui prægustato \ significavit quod voluit (Luc. XXII, i 9, 20); ct cum mulier tangendo fimbriam vestimenti cjus, salva facta est, nonnihil significat (Matth. IX, 21): sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in verbi; constituta est. Nam illa si gna omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare; verba vero illis signis nullo modo possem.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
