# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.35.53

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.35.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.35.53

Item scientia definiendi, dividendi, atque particndi, quanquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est, neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. Non enim quia et fabulis suis eam poetæ, et opinionibus erroris sui vel falsi philosophi, vel etiam hæretici, hoc est, falsi christiani adhibere consueverunt, propterea falsum est neque in definiendo, neque in dividendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet prætereundum. Hoc verum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur, vera non sint. Nam et ipsum falsura definitur, cum dicimus falsum esse signilicationem rei non ita se habentis ut significatur. sive alio aliquo modo: quæ definitio vera est, quamvis falsum verum esse non possit. Possumus etiam dividere, dicentes, duo esse genera falsi: unum eorum quae omnino esse non possunt; alterum eorum quæ non sunt, quamvis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest: qui autem dicit calendis, verbi gratia, januariis pluisse, tamenetsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio igitur et divisio falsorum potest esse verissima, quamvis falsa ipsa utique vera non sint.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
