Latin
Book 2, Chapter 36
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.36.54
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam quaedam precepta uberioris disputalionis, quoe jam eloquentia nominatur, quae nihilontinus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi: sed quia et vera possunt i, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis I expressio conciliet auditorem, aut ut facile, quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et varietas ejus sine fastidio teneat intentos; et cæteræ hujusmodi observationcs, quae sive in falsis sive in veris causis, verae sunt tamcn, in quantum vel scir i vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutæ.