# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.37.55

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.37.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.37.55

Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quæ intellecta sunt, quam ut intelligamus, adhibenda est. Illa vero conclusionum et definitionum et distributionum, plurimum intellectorem adjuvat: tantum absit error, quo videntur homines sibi ipsam beatæ vitæ veritatem didicisse, cum ista didicerint. Quanquam plerumque accidat ut facilius homines res cas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tanquam si quispiam dare volens præcepta ambulandi, moneat non esse levandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, dcinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat movere, describat. Vera enim dicit, nee aliter ambulari potest; sed facilius homines hæc faciendo ambulant, qnam animadvertunt cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt. Qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quæ nec experiendo possunt attendere. Ita plerumquecitius ingeniosus videt non esse ratam conclusionem, quam præcepta ejus capit; tardus autem non eam videt; sed multo minus quod de illa præcipitur: magisque in his omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut judicando adjuvamur; nisi forte quod exorcitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora ant inflatiora non reddant, boc rst, ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerunt.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
