Latin
Book 2, Chapter 4
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia verberato acre statim transeunt, nee diutius manent quam sonant, instituta sunt per HUcras signa verborum. Ita voccs oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quiddam sua. Ista igitur signa non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanæ, cum ad se quisque principatum rapit. Cujus superbiæ signum cst erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt (Gcn. XI, i-9).