# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.41.62

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.41.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.41.62

Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere cæperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas ædificat (I Cor. VOl, 1). Ita enim sen. tiet, quamvis de iEgypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus ( Id. v, 7), nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad cos quos in Ægypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meun super vos, et discite a me quia mitia sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levia eat (Matth. xi, 28-30): quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint ergo corum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant I, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos (Exod. XII, 22 ). Herba hæc mitis et humilis est, et nihil fortius et penetrabilius ejus radicibus: ut in charitate radicati et fundati possimus comprebendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini; cujus latitudo dicitnr in transverso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus anigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, cui adhaeret caput 2; profundum vero, quod terrae infixum abscoaditur. Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur, bene operari in Christo, et ei perseveranter inh:erere, sperare coelestia, sacramenta non profanare (a). Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiæ charitatem Christis, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19). Est etiam in hyssopo vis purgatoria ne, inflante scientia de divitiis ab Ægypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor; lava'i. me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et letitiam. Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 9, 10).

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
