# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.6.7

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.6.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/2.6.7

Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus dccipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio senticnles; quibusdam autcm locis quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscure quædam dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et iutellectum a fastidio revocandum I, cui facile investigata plerumque vilescunt. Quid enim est, quæso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quoum viia ct moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus præcidit eos qui ad se veniunt, et imilationc bo • norum sibimet quodammodo ineorporal; qui boni fideles et veri a Dei servi, deponentes onera sæculi, ad sanctum Baptismi lavacrum venerunt, atque inde ascendentes conceptione sancti Spiritus fi uctum dant geminae charitatis, id cst, Dci ct proximi: quid cst ergo quod si hæc quisque dicat, minus delectat audientem, quam si ad cumdem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum cst Ecclesiæ, cum tanquam pulchra qua'dam femina laudaretur, Dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lavacra, quæ omnes geminos creant, et non est sterilis in eis (Cant. IV, <2)? Num aliud homo discit, quani cum illud planissimis verbis, sine similitudinis hujus adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiæ,'idco præcidere ab erroribus homines, atque in ejus corpus, emollita duritia, quasi dcmorsos mansosque transferre. Oves etiam jucundissime agnosco detonsas, oneribus srecularibus tanquam velleribus positis, et ascendentes de lavacro, id est dcBaptismate, crcare omnes geminusf id est duo pracepta dilectionis, et nullam esse ab islo sancto fructu sterilem video.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
