Latin
Book 2, CAPUT XL.- Ab Ethnicis si quid recte dictum, in no. strum usum est convertendum
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quid aliud fecerunt multi bocci lidelcs nostri? Nonne aspicimus qnanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam? quanto innumerabiles Græci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Ægyptiorum (Act. VII, 22). Quibus omnibus viris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat, nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo varus idolorum cultus exscinderetur, conversum iri suspicaretur: sed dederunt aurum, et argentum, et vestem suam cxeunti populo Dei de iEgypto, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium cederent. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc, praesignaret; quod sine præjudicio alterius, aut paris, aut melioris iulelligentiæ dixerim.