# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.1.1

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.1.1

Homo timens Deum, voluntatem ejus in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; præmunitus etiam scicntia linguarum, ne in verbis locutionibosque ignotis hæreat; præmunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quæ propter similitudinem adhibentur, ignoret; adjuvante etiam codicum veritate, quam solers emendationis diligentia procuravit: veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui polest1; fieri autem potest ut istas vias quas dstendere volumus, tanquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel majoris illuminationis claritate derideat: sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est, ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scriptura aut in verbis propriis esse, aut in translatis; quæ genera in secundo libro demonstravimus.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
