Latin
Book 3, Chapter 10
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.10.26
Unproofread scanNot analysed yet
hem cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum conditione, etiamsi non figurate, sed proprie intelligatur, non est flagitium neque facinus, ad ista eliam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda est, satellitium quærente, noA faciet; nec intelligit miser ad hanc utilitatem illa sic esse posita, ut spei bonæ homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur posse babere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabile. ,si et ibi charitas utentium, et hic cupiditas attendatur. *i7. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pre tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud, quam unius carne fruenteni propter ipsam. Ibi eniin quæritur utilitas temporum opportunitatibus congrua; hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata: inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus earnalem cum singulis conjugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum (1 Cor. VII, 2), quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonuisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum jam non mittendi, sed colligendi lapides tempus esset (Eccle. III, 5), statim seipsos castrarent propter regnum cœlonim: non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis conjugibus lux uriam esse abutendi intemperantiam: quod Tobi; c testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum; et benedictum nomen tuum in omnia sæcula sæculorum. Benedicant te cæli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam, et dedisti illi adjutorium Evam: et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine (Tob. VIII, 7-9).