# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.12

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, CAPUT VIII.-Aliter Judæi a signorum servitute liberali, aliter Gentiles. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.12

Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his facta: sunt Ecclesiæ sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam sæpe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum ill eorum intelligentia spirituali.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
