Latin
Book 3, Chapter 2
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
i. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scriptaram, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae anctoritate percepit; de qua satis egimus, cum de rebus in primo libro loqueremur. Quod si ambae vet etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatem secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a præcedentibus et consequentibus partibus, quæ ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiæ, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apui Deum, et Deus erat, ut alius sensus sit, Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua. nobis de Trinitatis æqualitate præscribitur ut dicamus, Et Deus erat Verbum; deinde subjungamus, Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2).