Latin
Book 3, Chapter 2
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi autcm neque præscripto fidei, nequc ipsius sermonis exlu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum qunmlibct earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus noa ab omni cuinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Nemini nocuimus (II Cor. VII, 1,2). Dubium cst quippe utrum, Mundemus nos ab omni coinquinatione camis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta et corpore et spiritu (1 Cor. VII, 31); an, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite noa. Tales igitur distinclionum ambiguitates in potestate legentis sunt.