Latin
Book 3, Chapter 20
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.20.30
Unproofread scanNot analysed yet
Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur al hominibus, inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe tentatio defuit illis viris: nam et credentium celebrabantur pr:rconio, et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus, ct non corrumpebantur; sic illi vcleres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt. Et ideo isti sese nullo modo cohiberent ab inexpiabili odio filiorum, a quibus vcl uxorcs vel concubinas suas attentatas, aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset.