# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.22

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, Chapter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.22

Si. Ergo, quanquam omnia vel peDe omnia qum in Veicris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figuraLe accipienda sint: tamen etiam illa quæ proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ca fecerunt, sed ca tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina præcepta custodiunt; figuram ad intelligentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt qu:c illo tempore officiosa facta sunt, quæ modo nisi libidinose fieri non possunt.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
