Latin
Book 3, Chapter 23
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.23
Unproofread scanNot analysed yet
Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam iu eis figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit; rei tamen gestai proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis jactare audeat, et præ sua justitia ceteros tanquam peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt, ut Apostolica illa sententia ubique tremenda sit, qua ait: Quapropter qui videtur stare, videat, ne cadat (I Cor. x, 12). Nulla enim fere pagina cst sanctorum Librorum, in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.