Latin
Book 3, Chapter 26
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligantur obscuris, Neque euim melius potest intelligi quod dictum esi Deo, Apprehende arma et scutum, et exsurge in, adjuterium mihi (Psal. XXXIV, 2), quam ex illo loco ubi legitur, Domine, ut scuto bonce voluntatis tuæ coronasti nos (Psal. v, 13). Nec tamen ila ut jam ubicumque scutum pro aliquo munimento leger imas positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dci: dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere (Ephes. VI, 16). Nee rursum ideo dgbemus in armis hujuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis (1 Thess. v, 8).