Latin
Book 3, Chapter 30
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.30.43
Unproofread scanNot analysed yet
Iste autem cum has velut regulas commenda ret, tantum cis tribuit, quasi omnia quæ in Legc, id cat, in divinis Libris obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi anle omnia, quæ milii videntur. libellum Regularum scribere, et secretorum Legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quædam regulæ mysticæ, quæ universae Legis recessus obtinent, ct vcritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit; clausa quæque patefient, et obscura dilucidabuntur; ut quis prophetiæ immensam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic si dixisset, Sunt enim quædam regulæ mysticæ, qnae nonnullos Legis recessus obtinent, aut certe, quæ Legis magnos recessus obtinent; non autem qnod ait, universæ Legis recessus: neque dixisset, Clausa quæque patefient, sed, clausa multa patefient; verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plusquam res ipsa postulat dando, in spem falsam lectorem ejus cogniloremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adjuvat ad Scripturas intelligendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quædam in quibus ut homo erravil; sed maxime propter illa quæ sicut donatista hæreticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istæ septem regulæ, breviter ostendam.