# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.32

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, Chapter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.32

Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita dcbuit appellari; non cnim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aLternum: sed dicendum luit, De Domini corpore vero atque permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum in æternum, verum etiam nunc hypocritæ non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut dicerelur de permixta Ecclesia. Qnu: regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporalem commixtionem et communionem Sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis (Cant. i. 5). Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Saloluonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum (Matth. XIII, 48). Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filio liberae (Gen. xxi, 10; Galat. IV, 30). Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam coecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum: hæc verba facium, et non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est, dicit, Ipsi autem conversi iunt retro (Isai. XLII, 16, 17). quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper iu uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cujus dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. xxiv, 5i).

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
