Latin
Book 3, Chapter 36
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.36.52
Unproofread scanNot analysed yet
Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quædam qnasi sequantur in ordine temporis, vcl rerum continuatione narrentur, cum ad priora quæ praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc de terra MMM lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum tanquam id factum si posteaquam factum posuit Deps hominem in paradiso: cum breviter Miroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et, dicat quod praetonniserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitæ in medio paradisi, et lignum scientias boni et mali. Deinde Rumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quatnor principia fluviorum quatuor, explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso (Gen. II, 8, 9), etc. Post ista enim facta iLi est positus bomo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quæ fuerant pnetermissa.