# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.36.65

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.36.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.36.65

Itemque in eodem libro, cum commemorarenlur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis 1 et in gentibus suis. Ennmeratis quoque Eiliis Sem dicilur: Hi filii Sent in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hæ tribus filiorum Noe, secundum generationes εοrum et secundum gentes corum. Ab his dispersae sunt insula gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus (Id. x, 20, 31, 52, et XI, i). Hoc itaque quod adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una oMmibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam tempore, qiio dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut dicere. tur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas: ct continuo de ilia turris aedificatione narratur, ubi hæc eis judicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum dispersi sunt super terram secundum linguas suas. Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de cælo, et perdidit omnes: secundum hæc erit dies Filii hominis, quo revelabilur. llla hora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro: mεminerit uxoris Loth (Luc. XVII, 29-32; Gen. xix, 26). Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, nc quique retro respiciat, id est, vitam præteritam cui renumtiavit, inquirat; e non potius isto tempore, ut cum Dominos fuerit revelatus, retributionem pro eis quæ quisque şervavit vet contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum esi, ln illa 'ora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adjuvante alia ScripLura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit, Filii, novissima hora eat (I Joan. II, i8). Tempus ergo ipsum quo Evangelium prædicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servan; quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die judicii terminabitur (Rom. II, 5, et xm, 11).

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
