# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.4.8

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.4.8

Non solum autem istæ, sed etiam illae ambigui tates quæ non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandæ sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses, propterea consolati sumus, fratres, in vobis (I Thess. III, 7). Dubium est cnim utruin, fralres; an, Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem; sed græca lingua hos casus pares non habet, et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, fratres. Quod si voluisset interpres dicere, Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sod minus do sententia dubitaretur: aut certe si adderetur, Nostri, nemo fere ambigeret vocativum esse casum, cum audiret, Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed jam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu (I Cor. xv, 31). Ait enim quidam interpres, Quotidie morior, per vestram juro gloriam; quia in græco vox jurantis (νή) manifesta est sine ambiguosono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
