Latin
Book 3, Chapter 5
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curain industriamque desiderant. Nam in principio caveudum est ne figuratam locutionem ad litteram acc! pias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Cum enim figurate dictum sic accipitur, tanquam proprie dictum sit, carnaliter sapHar. Neque ulla mors animæ congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est, intelligentia carni subjicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem: sed si Sabbatum audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et curn audicrit Sacrificium, non excedit cogitatione ilud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere; et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum æternum lumen levare non posse.