# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.7

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 3, CAPUT III.—Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/3.7

Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, ct hæc utiquc ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scripturi est, Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito ( Psal. CXXXVIII, 15), non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet. an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. Sed talia linguæ præcedentis InspecLione dijudicantur: nam in Græco non στόμα, sed ὸστέον positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus, quam iutegritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici, Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pcrtinente dijudicatur: sicut est illud Apostoli, Qua praedico vobis, sicut præ. dixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. v, 1). Si tantummodo dixisset, Quas prædico vobis, neque subjunxisset, sicut prædixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, prædico, producenda an corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait, Sicut prædicavi, sed sicut prædixi.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
