Latin
Book 4, Chapter 15
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
3i. Agit itaque noster iste eloquens, cum et justa et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere; agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur: et hæc se posse, si potuerit, et in quantum potuerit, pictate magis orationum, quam oratorum facultate non dabilet; ut orando pro se, ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora jam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. Cum enim de unaquaque re, quæ secunduin tidem dilectioncmque tractanda sunt, multa sint quæ dicantur, et multi modi quibus dicantur ab eis qui hæc sciunt; quis novit quid ad praesens tempus, vel uobis dicere, vei per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? et quis facit ut quod oportet, et quemadmodum oportet, dicatur a nobis, nisi in cujus manu suut et nos et sermones nostri (Sap. ,VII, 16)? Ac per hoc, discat quidem omnia qUID docenda sunt, qui et nosse vult et docere; facultatemque dicendi, ut decet virum ecclesiaticum, comparet: ad boram vero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait, Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 19, 20). Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum?