Latin
Book 4, Chapter 3
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quæcumque sunt de hac re observationcs at. que praecepta, quibus cum accedit in verbis plurimis ornamentisque verborum exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vei eloquentia nominatur; extra istas litteras nostras, seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et convenienti artate discenda sant eis qui hoe celeriterpossunt. Nam et ipsos Romanas principes eloquentiæ non Iliguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit, nunquam omnino possit perdiscere (Cicero, de Oratore). Quod utmm veram sit, quid opus est quærere? Non enim, etiam si possint haec a tardioribus tanden. aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus, ut eis di- Mendis jam maturas vel etiam graves hominum ætates velimus impendi. Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticæ cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio præponenda necessitas occupavit. Quoniam si acutum et fervens adsit ingenium, facilius adhaeret eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae præcepta sectantibus. Nee desunt ecclesiasticæ litteræ, etiam praeter canonem in auctoritatis aree salubriter collocatum, quos legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his versatur, imbuiLur; accedente vei maxime exercitatione sive scribendi, sive dictandi, postremo eUam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec illa rhetorica præcepta capiuntur; nec, si magno labore inculcata quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoqnidem etiam ipsi qui ea didiccruut, et copiose ornateque dicunt, non omnes ut secundum ipsa dicant, possuut ca cogitare cum dicunt, si non de his disputant: imo vero vix ullos eorum esse existimo, qui utrumque possint, et dicere bene, et ad hoc faciendum præcepta illa dicendi cogitare cum dicunt. Cavendum est enim ne fugiant ex animo quæ dicenda sunt, dnm attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus atque diclionibus eloquentium, impleta reperiuntur præcepta ctaquentiæ, de quibus illi ut eloquerentur, vel cum eloquorentur, non cogitavcrunt, sive illa didicissent, sive ne attigissent quidem. Implent quippe illa, quia eloquentes sunt; non adhibent. ut sint eloquentes.