# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.38

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 4, C) PUT XIX. — Alias alio utendum dicendi genere. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.38

Et tamcn cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper cas debct granditcr dicere, sed submisse, cum aliquid docctur; temperate, cum aliquid vituperatur sivc laudatur: cum vcro aliquid agendum est, ct ad cos loquimur, qui boc agere debent, nee tamcn volunt, tunc ca quai magua sunt, dicenda sunt granditer, et ad fletendos animos congruenter. Et aliquando dc una cademquc re magna, ct submissc dicitur, si docetur; et temperate, si prædicatur; et granditer, si aversus inde animus ut con-, vertatur impellitur. Quid enim Dco ip3o majus est? Numquid ideo non discitur I? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Numquid hic ornamenta, ct non documenta quæruntur? numquid ut aliquid agat est flectendus auditor, ct non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Dcus sive de scipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchræ ac splendidæ dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, qucm nemo convenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam præ illo colantur idola, sive dæmonia, sive quxcumque creatura; quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utiquc granditer dici.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
