Latin
Book 4, Chapter 4
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Dibet igitur divinarum Scripturarum tractator ct doctor, defensor rectæ fidei ac debellator erroris, et bona docere, et inala dedocere; atque in hoc opere scrinonis conciliare adverSUS I, remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid exspectare debeant inlimare. Ubi aulcm bcnevolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse fecerit, cætera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narrationc faciendum cst, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quæ dubia sunt certa Hiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si vero qui audiunt movendi sunt potius quain docendi, ut in co quod jam sciunt, agendo non torpeant, et rebus assensum, quas veras esse fatentur, accommodent, majoribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationas et coercitiones, et quæcumque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria.