Latin
Book 4, CAPUT XX.- Exemp/a ex sacris Litteris, primum, \ dictionis submissæ; deinde tem…
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
In illis autem apostolicis verbis dictio temperata est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut potrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores (I Tim. v, 1, 2). Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum babet cloculionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt, sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam quæ data est nobis; sive prophetiam,secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docct, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit, insimplicitate; qui prnest, in sollicitudine; qui miseretur, in hiluritate. Dilectio sine simulatione; odio habentes malmn, 'adhærentes bono: charitate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo prævenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, ape gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, neccesitatibus sanctorum communicanles, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: idipsum invicem sentientes (Rom. xn, 1 6 16). Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes! Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, persevrrantes, reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quæ membratim fusa clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et post paululum: Nox præcessit, inquit, dies autem appropinquavit. Abjicianius itaque opera tenebraruem, et induamus arma lucis: sicut in die honeste ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis,non in contentione et æmulatione; scd induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis i a concupiscentiis (Id. XIII, 6-8, 12-14). Quod si quisquam ita diceret, Et carnis providentiam nc in concupiscentiis feceritis; sine dubio aures clausula numcrosiorc mulceret: sed gravior interpres etiam ordincm maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in græco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint cjus eloquii usque ad ista doctiores: mibi tamen quod nobis codem verborum ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose.