# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.41

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 4, CAPUT XX.- Exemp/a ex sacris Litteris, primum, \ dictionis submissæ; deinde tem…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.41

Sane hinc elocutionis ornatum, qui numerosi; fit crausulis, deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi hæc plausibilia devitaverint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam hujus numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam verbis, quas tantumdem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine; nihil illorum quæ velut magna in scholis grammaticorum aut rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tant! dccoris, quæ quidem ct in nostra, sed maxime in sun liagua decora sunt, quorum nullum in eis. quibus isti inflantur, litteris invenitur. Sed cavendum cst ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in hebræa duntaxat lingua (Hieron. in prologo super Job): cujus ut vcritalcm servaret in verbis, hæc inde non transtulit. Ego autem ut desensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in IDeo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non prætermitto istos numcros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
