# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.6.9

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/4.6.9

Hic aliquis forsitan querit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis siluberrima. auctoritate feccrunt, sapientes tantummodo, an eloquentes eliarn nuncupandi sint. Quae quidem quæstio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime tolvitur. Naiu ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius., vcruni etiam nihil eloquentius milii videri potest. Et audeo diGerev omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non cos aliter loqui dcbuisse. Sicnt cst enim quædam eloqucntia quæ magis ætatem juvenilem decet, est quæ senilem; nec jam dicenda est eloquentia, si personæ non congruat eloquentis: ita est quædam, quæ viros summa auctoritale dignissimos planeque divinos decet. Hac illi loculi sunt, nec ipsos decet alia, nec alios ipsa: ipsis enim congruit; alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vcro non cos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed cam tamen non dubito esse talem, qnalis est ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet.

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
