Latin
Book 4, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.7.14
Unproofread scanNot analysed yet
Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarom Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quæ illa artetraduntur, in iis saltem quæ de Apostołi eloquio commemoravi, ostendere voluissem? nonne facilius graves homines me nimium, quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? HaM omnia quando a magistris docentur, pro magno habentar, magno emuntur pretio, magna factatione venduntur. Quam jactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis bominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis iSli diligunt, cloquentiam.