Latin
Book 4, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.7.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim est quod isto eloquio aures sobriæ plus desidcrent? Primo ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice. domum Israel! Deinde ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariæ, ubi utique idola colebantur, Transite, inquit, in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul eliam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna, et Geth Pulæstinorum. Deinde verba quae bis adjunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite.