Latin
Book 4, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.7.19
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde luxuriosam remordet aurium voluplatein. Ubi cum dixisset, Qni canitis advocem psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis jam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait, Qui canitis ad vocem psalterii, et sicut David putatis vos habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adjungens, Sic. ut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronuntiantur, si suspensis duobus prioribus membris circuitus, tertio finiantur.