# De Doctrina Christiana Libri Quatuor 9

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-doctrina-christiana-libri-quatuor/9

Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit cnuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit. ut alii quoque legere noverint: uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quæ in Scripturis intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem præcipit quomcdo intelligendum sit, similis cst tradi nti litteras, hoc est præcipienti quomodo sit leger.dum: ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit; sic iste qui præcepta quæ conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis invenerit, quasdam regulas veluti litteras tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est relegatur; sed quibusdam vestigus indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perveniat, aut certe in absurditatem pravæ sententiæ Don incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere salis apparere possit huic ofQcioso labori nostro non recte aliquem contradicere; tamen, si hujusmodi prooemio quibuslibet obsistentibus convenienter videtur esse responsum, hujus viae quam in hoc libro ingredi volumus, tale nobis occurrit exordium

---

Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa005/stoa0040.stoa005.opp-lat1.xml.
